|
DEFINITIOS LIBER XI 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20
Definició 1. Solidum est, quod longitudinem et latitudinem et altitudinem habet. Definició 2. Terminus autem solidi superficies est. Definició 3. Recta ad planum perpendicularis est, ubi ad omnes rectas eam tangentes et in plano illo ductas rectos eam tangentes et in plano illo ductas rectos angulos efficit. Definició 4. Planum ad planum perpendiculare est, ubi rectae ad communem sectionem planorum perpendiculares in alterutro planorum ductae ad alterum planum perpendiculares sunt. Definició 5. Rectae ad planum inclinatio est, ubi ab eleuato termino rectae ad planum perpendicularis ducitur, et ab puncto ita orto ad terminum rectae in plano positum recta ducitur, angulus a recta ita ducta et ab erecta comprehensus. Definició 6. Plani ad planum inclinatio est angulus acutus comprehensus a rectis in utroque plano ad idem punctum perpendicularibus ad communem sectionem ductis. Definició 7. Planum ad planum similiter inclinatum dicitur atque aliud planum ad aliud, ubi anguli, ubi anguli inclinationum, quos definiuimus, aequales sunt inter se. Definició 8. Parallela plana sunt, quae non concurrunt. Definitio 9. Similes figurae solidae sunt, quae planis similibus continentur numero aequalibus. Definitio 10. Aequales autem similes figurae solidae sunt, quae planis similibus continentur et numero et magnitudine aequalibus. Definició 11. Solidus angulus est amplius quam duarum rectarum inter se tangentium nec in eadem superficie positarum ad omnes rectas inclinatio. Aliter. Solidus angulus est, qui amplius quam duobus angulis planis continetur non in eodem plano positis et ad unum punctum coniunctis. Definició 12. Pyramis est figura solida planis comprehensa, quae ab uno plano ad unum punctum componitur. Definició 13. Prisma est figura solida planis comprehensa, quorum duo opposita et aequalia et similia sunt, reliqua autem parallelogramma. Definitio 14. Sphaera est figura comprehensa, ubi manente diametro semicirculi semicirculus circumactus rursus ad eundem locum restituitur, unde ferri coeptus est. Definitio 15. Axis autem sphaerae est recta manens, circum quam semicirculus circumagitur. Definitio 16. Centrum autem sphaerae idem est ac semicirculi. Definitio 17. Diametrus autem sphaerae est recta aliqua per centrum ducta et ad utramque partem superficie sphaerae terminata. Definitio 18. Conus est figura comprehensa, ubi manente alterutro latere trianguli rectanguli eorum, quae rectum angulum comprehendunt, triangulus circumactus rursus ad eundem locum restituitur, unde ferri coeptus est. Et si recta manens aequalis est reliquae ad angulum rectum positae, quae circumagitur, conus rectangulus erit, sin minor est, obsiangulus, sin maior, acutiangulus. Definitio 19. Axis autem coni recta est manens, circum quam triangulus circumagitur. Definitio 20. Basis autem circulus est, qui a recta circumacta describitur. Definitio 21. Cylindrus est figura comprehensa, ubi alterutro laterum parallelogrammi rectanguli rectum angulum comprehenditum manete prallelogrammum circumactum rursus ad eundem locum restituitur, unde ferri coeptum est. Definitio 22. Axis autem cylindri recta est manens, circum quam parallelogrammum circumagitur. Definitio 23. Bases autem circuli sunt, qui a duobus letribus inter se oppositis in circumagendo describuntur. Definitio 24. Similes coni et cylindri sunt, quorum axes et basium diametri proportionales sunt. Definitio 25. Cubus est figura solida sex quadratis aequalibus comprehensa. Definitio 26. Octaëdrum est figura solida octo triangulis aequalibus et aequilateris comprehensa. Definitio 27. Icosaëdrum est figura solida uiginti triangulis aequalibus et aequilateris comprehensa. Definitio 28. Dodecaëdrum est figura solida duodecim pentagonis aequalibus et aequilateris et aequiangulis comprehensa.
|
|
Copyright Applet ©
1996/1997 (Juny, 1997) © Drets d´ús cedits 2002/2003 Euclidis
opera omnia |
|
© Copyright 2006 JDL euclides.org |