Definitiones
1 - Solidum est, quod longitudinem et latitudinem et altitudinem
habet.
2 - Terminus autem solidi superficies est.
3 - Recta ad planum perpendicularis est, ubi ad omnes rectas eam
tangentes et in plano illo ductas rectos eam tangentes et in plano illo
ductas rectos angulos efficit.
4 - Planum ad planum perpendiculare est, ubi rectae ad communem
sectionem planorum perpendiculares in alterutro planorum ductae ad alterum
planum perpendiculares sunt.
5 - Rectae ad planum inclinatio est, ubi ab eleuato termino rectae
ad planum perpendicularis ducitur, et ab puncto ita orto ad terminum
rectae in plano positum recta ducitur, angulus a recta ita ducta et ab
erecta comprehensus.
6 - Plani ad planum inclinatio est angulus acutus comprehensus a
rectis in utroque plano ad idem punctum perpendicularibus ad communem
sectionem ductis.
7 - Planum ad planum similiter inclinatum dicitur atque aliud planum
ad aliud, ubi anguli, ubi anguli inclinationum, quos definiuimus, aequales
sunt inter se.
8 - Parallela plana sunt, quae non concurrunt.
9 - Similes figurae solidae sunt, quae planis similibus continentur
numero aequalibus.
10 - Aequales autem similes figurae solidae sunt, quae planis
similibus continentur et numero et magnitudine aequalibus.
índex
11 - Solidus angulus est amplius quam duarum rectarum inter se
tangentium nec in eadem superficie positarum ad omnes rectas inclinatio.
Aliter. Solidus angulus est, qui amplius quam duobus angulis planis
continetur non in eodem plano positis et ad unum punctum coniunctis.
índex
12 - Pyramis est figura solida planis comprehensa, quae ab uno plano
ad unum punctum componitur.
índex
13 - Prisma est figura solida planis comprehensa, quorum duo
opposita et aequalia et similia sunt, reliqua autem parallelogramma.
índex
14 - Sphaera est figura comprehensa, ubi manente diametro
semicirculi semicirculus circumactus rursus ad eundem locum restituitur,
unde ferri coeptus est.
15 - Axis autem sphaerae est recta manens, circum quam semicirculus
circumagitur.
16 - Centrum autem sphaerae idem est ac semicirculi.
17 - Diametrus autem sphaerae est recta aliqua per centrum ducta et
ad utramque partem superficie sphaerae terminata.
índex
18 - Conus est figura comprehensa, ubi manente alterutro latere
trianguli rectanguli eorum, quae rectum angulum comprehendunt, triangulus
circumactus rursus ad eundem locum restituitur, unde ferri coeptus est. Et
si recta manens aequalis est reliquae ad angulum rectum positae, quae
circumagitur, conus rectangulus erit, sin minor est, obsiangulus, sin
maior, acutiangulus.
19 - Axis autem coni recta est manens, circum quam triangulus
circumagitur.
20 - Basis autem circulus est, qui a recta circumacta describitur.
índex
21 - Cylindrus est figura comprehensa, ubi alterutro laterum
parallelogrammi rectanguli rectum angulum comprehenditum manete
prallelogrammum circumactum rursus ad eundem locum restituitur, unde ferri
coeptum est.
22 - Axis autem cylindri recta est manens, circum quam
parallelogrammum circumagitur.
23 - Bases autem circuli sunt, qui a duobus letribus inter se
oppositis in circumagendo describuntur.
índex
24 - Similes coni et cylindri sunt, quorum axes et basium diametri
proportionales sunt.
índex
25 - Cubus est figura solida sex quadratis aequalibus comprehensa.
26 - Octaëdrum est figura solida octo triangulis aequalibus et
aequilateris comprehensa.
27 - Icosaëdrum est figura solida uiginti triangulis aequalibus et
aequilateris comprehensa.
28 - Dodecaëdrum est figura solida duodecim pentagonis aequalibus et
aequilateris et aequiangulis comprehensa.
índex