Definitiones
1 - Aequales circuli sunt, quorum diametri aequales sunt, uel quorum radii
aequales.
índex
2 - Recta circulum contingere dicitur, quaecunque circulum tangens et
producta non secat circulum.
índex
3 - Circuli inter se contingere dicuntur, quicunque inter se tangentes non
secant inter se.
índex
4 - In circulo rectae aequali spatio a centro distare dicuntur, si rectae
a centro ad eas perpendiculars ductae aequales sunt.
índex
5 - Maiore autem spatio distare ea dicitur, in quam maior perpendicularis
cadit.
índex
6 - Segmentum circuli est figura a recta aliqua et arcu circuli
comprehensa.
índex
7 - Segmenti autem angulus is est, qui a recta et arcu circuli
comprehenditur.
índex
8 - Angulus autem in segmenti puncto aliquo et ab eo rectis ad terminos
ductis rectae, quae basis est segmenti, a rectis ductis comprehenditur.
índex
9 - Ubi uero rectae angulum comprehendentes arcum aliquem abscindunt,
angulus in eo consistere dicitur.
índex
10 - Sector autem circuli est figura, quae angulo ad centrum circuli
constructo a rectis angulum comprehendentibus et arcu ab iis absciso
continetur.
índex
11 - Similia segmenta circulorum sunt, quae angulos aequales capiunt, uel
in quibus anguli aequales sunt
[cfr. Def. 8].
índex