Definitiones
1 - Figura rectilinea in figuram rectilineam inscribi dicitur, cum singuli
anguli figurae inscriptae singula latera eius, in quam inscribitur,
tangunt.
índex
2 - Similiter figura cicrum figuram circumscribi dicitur, cum singula
latera cicrumscriptae singulos angulos eius, circum quam circumscribitur,
tangunt.
3 - Figura rectilinea in circulum inscribi dicitur, cum singuli anguli
inscriptae ambitum cicruli tangunt.
4 - Figura autem rectilinea cicrum circulum circumscribi dicitur, cum
singula latera circumscriptae ambitum circuli contingunt.
5 - Similiter autem circulus in figuram inscribi dicitur, cum ambitus
circuli singula latera eius, in quam inscribitur, tangit.
6 - Circulus autem circum figuram circumscribi dicitur, cum ambitus
circuli singulos angulos eius, circum quam circumscribitur, tangit.
7 - Recta in circulum aptari dicitur, cum termini eius in ambitu circuli
sunt.
índex